< Psalmorum 46 >
1 Psalmus, in finem, pro filiis Core pro occultis. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
In finem, filiis Core pro arcanis, Psalmus. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
2 Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
3 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
4 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
5 Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
6 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
7 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
8 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram:
Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram:
9 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
10 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
11 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.