< Psalmorum 44 >
1 Psalmus, filiis Core ad intellectum.
2 Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos:
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
8 Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me.
17 A voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua:
20 Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum:
22 Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.