< Psalmorum 41 >
1 Psalmus David, in finem. Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
2 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
3 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
4 Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
5 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
6 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
7 in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
8 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
9 Etenim homo pacis meae, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
10 Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
11 In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
12 Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
13 Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum: fiat, fiat.