< Psalmorum 40 >
1 Psalmus David, in finem, Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
大衛的詩,交與伶長。 我曾耐性等候耶和華; 他垂聽我的呼求。
2 Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
他從禍坑裏, 從淤泥中,把我拉上來, 使我的腳立在磐石上, 使我腳步穩當。
3 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.
他使我口唱新歌, 就是讚美我們上帝的話。 許多人必看見而懼怕, 並要倚靠耶和華。
4 Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
那倚靠耶和華、 不理會狂傲和偏向虛假之輩的, 這人便為有福!
5 Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
耶和華-我的上帝啊,你所行的奇事, 並你向我們所懷的意念甚多,不能向你陳明; 若要陳明,其事不可勝數。
6 Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:
祭物和禮物,你不喜悅; 你已經開通我的耳朵。 燔祭和贖罪祭非你所要。
7 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me
那時我說:看哪,我來了! 我的事在經卷上已經記載了。
8 ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
我的上帝啊,我樂意照你的旨意行; 你的律法在我心裏。
9 Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.
我在大會中宣傳公義的佳音; 我必不止住我的嘴唇。 耶和華啊,這是你所知道的。
10 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
我未曾把你的公義藏在心裏; 我已陳明你的信實和你的救恩; 我在大會中未曾隱瞞你的慈愛和誠實。
11 Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
耶和華啊,求你不要向我止住你的慈悲! 願你的慈愛和誠實常常保佑我!
12 Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
因有無數的禍患圍困我, 我的罪孽追上了我,使我不能昂首; 這罪孽比我的頭髮還多, 我就心寒膽戰。
13 Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
耶和華啊,求你開恩搭救我! 耶和華啊,求你速速幫助我!
14 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.
願那些尋找我、要滅我命的,一同抱愧蒙羞! 願那些喜悅我受害的,退後受辱!
15 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
願那些對我說阿哈、阿哈的, 因羞愧而敗亡!
16 Exultent et laetentur super te omnes quaerentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
願一切尋求你的,因你高興歡喜! 願那些喜愛你救恩的,常說:當尊耶和華為大!
17 Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus solicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.
但我是困苦窮乏的,主仍顧念我; 你是幫助我的,搭救我的。 上帝啊,求你不要耽延!