< Psalmorum 37 >
1 Psalmus David. Noli aemulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
2 Quoniam tamquam foenum velociter arescent: quemadmodum olera herbarum cito decident.
3 Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
4 Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
6 Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:
7 subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.
8 Desine ab ira, et derelinque furorem: noli aemulari ut maligneris.
9 Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.
10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quaeres locum eius, et non invenies.
11 Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
12 Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.
14 Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut decipiant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
15 Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
17 Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in aeternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.
21 Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et retribuet.
22 Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
25 Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem.
26 Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in saeculum saeculi.
28 Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.
29 Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
30 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
31 Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.
32 Considerat peccator iustum: et quaerit mortificare eum.
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
34 Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.
35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
36 Et transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus eius.
37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
38 Iniusti autem disperibunt simul: reliquiae impiorum interibunt.
39 Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.