< Psalmorum 36 >

1 Psalmus David, in finem, servo Domini. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
In finem, servo Domini ipsi David. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
2 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
3 Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
5 Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
6 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
9 Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen.
Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.
10 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
11 Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.

< Psalmorum 36 >