< Psalmorum 32 >

1 Psalmus David, intelligentia. Beati, quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
לדוד משכיל אשרי נשוי-פשע כסוי חטאה
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.
אשרי אדם--לא יחשב יהוה לו עון ואין ברוחו רמיה
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
כי-החרשתי בלו עצמי-- בשאגתי כל-היום
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
כי יומם ולילה-- תכבד עלי ידך נהפך לשדי-- בחרבני קיץ סלה
5 Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
חטאתי אודיעך ועוני לא-כסיתי-- אמרתי אודה עלי פשעי ליהוה ואתה נשאת עון חטאתי סלה
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
על-זאת יתפלל כל-חסיד אליך-- לעת מצא רק לשטף מים רבים-- אליו לא יגיעו
7 Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me.
אתה סתר לי-- מצר תצרני רני פלט תסובבני סלה
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
אשכילך ואורך--בדרך-זו תלך איעצה עליך עיני
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
אל-תהיו כסוס כפרד-- אין הבין במתג-ורסן עדיו לבלום בל קרב אליך
10 Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
רבים מכאובים לרשע והבוטח ביהוה--חסד יסובבנו
11 Laetamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.
שמחו ביהוה וגילו צדיקים והרנינו כל-ישרי-לב

< Psalmorum 32 >