< Psalmorum 30 >
1 Psalmus Cantici, in finem, in dedicatione domus David. Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
2 Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me.
3 Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum. (Sheol )
4 Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius.
5 Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia.
6 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
7 Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
8 Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
9 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?
10 Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus.
11 Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
12 Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.