< Psalmorum 28 >

1 Psalmus David. Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2 Exaudi Domine vocem deprecationis meae dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3 Ne simul tradas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis.
da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non aedificabis eos.
quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6 Benedictus Dominus: quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus, et protector meus: et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei.
Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae: et protector salvationum christi sui est.
Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9 Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae: et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

< Psalmorum 28 >