< Psalmorum 27 >
1 Psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: Ut videam voluntatem Domini, et visitem templum eius.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6 In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
8 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus.
10 Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
11 Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.