< Psalmorum 25 >
1 Psalmus David, in finem. Ad te Domine levavi animam meam:
2 Deus meus in te confido, non erubescam:
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
7 Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
11 Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.
13 Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quia sustinui te.
22 Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.