< Psalmorum 20 >
1 Psalmus David, in finem. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
Zborovođi. Psalam. Davidov. Uslišio te Jahve u dan nevolje, štitilo te ime Boga Jakovljeva!
2 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
Poslao ti pomoć iz Svetišta, branio te sa Siona!
3 Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
Spomenuo se svih ti prinosnica, bila mu mila paljenica tvoja!
4 Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
Udijelio ti što ti srce želi, ispunio sve namisli tvoje!
5 Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Radovali se tvojoj pobjedi, u ime Boga svoga dizali stjegove! Ispunio Jahve svaku molbu tvoju!
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiat illum de caelo sancto suo: in potentatibus salus dexterae eius.
Znam evo: Jahve će pobjedu dati svom pomazaniku, uslišit ga iz svetih nebesa snagom pobjedne desnice svoje.
7 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Jedni se hvale kolima bojnim, drugi konjima, mi imenom Jahve, Boga našega!
8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
Oni posrću i padaju, mi se držimo i stojimo.
9 Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
Jahve, daruj pobjedu kralju, usliši nas u dan kad te zazovemo!