< Psalmorum 2 >

1 Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
2 Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
3 Qui habitat in caelis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
4 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
5 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.
ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
6 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
7 Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
8 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
9 Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
10 Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
servite Domino in timore et exultate ei in tremore
11 Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
12 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.
cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

< Psalmorum 2 >