< Psalmorum 148 >
1 Alleluia. Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
3 Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae, et lumen.
4 Laudate eum caeli caelorum: et aquae omnes, quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
8 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius:
9 Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
10 Bestiae, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatae:
11 Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae.
12 Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen eius solius.
14 Confessio eius super caelum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.