< Psalmorum 144 >
1 Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
3 Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt.
Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.
5 Domine inclina caelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7 Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
8 Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
9 Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
11 eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12 Quorum filii, sicut novellae plantationes in iuventute sua. Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi.
Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis:
Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;
14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.
Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.