< Psalmorum 143 >

1 Psalmus David, Quando eum filius suus persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
Salmo de David. Yahvé, escucha mi oración, presta oído a mi súplica según tu fidelidad; óyeme por tu justicia,
2 Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
y no entres en juicio con tu siervo, porque ningún viviente es justo delante de Ti.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi:
El enemigo persigue mi alma, ha postrado en tierra mi vida; me ha encerrado en las tinieblas, como los ya difuntos.
4 et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
El espíritu ha desfallecido en mí, y mi corazón está helado en mi pecho.
5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
Me acuerdo de los días antiguos, medito en todas tus obras, contemplo las hazañas de tus manos,
6 Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
y extiendo hacia Ti las mías: como tierra falta de agua, mi alma tiene sed de Ti.
7 Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
Escúchame pronto, Yahvé, porque mi espíritu languidece. No quieras esconder de mí tu rostro: sería yo como los que bajaron a la tumba.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
Hazme sentir al punto tu misericordia, pues en Ti coloco mi confianza. Muéstrame el camino que debo seguir, ya que hacia Ti levanto mi alma.
9 Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:
Líbrame de mis enemigos, Yahvé; a Ti me entrego.
10 doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
Enséñame a hacer tu voluntad, porque Tú eres mi Dios. Tu Espíritu es bueno; guíame, pues, por camino llano.
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me, in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
Por tu Nombre, Yahvé, guarda mi vida; por tu clemencia saca mi alma de la angustia.
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.
Y por tu gracia acaba con mis enemigos, y disipa a cuantos atribulan mi alma, porque soy siervo tuyo.

< Psalmorum 143 >