< Psalmorum 141 >

1 Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae, cum clamavero ad te.
psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.
pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5 Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:
absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: (Sheol h7585)
sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Sheol h7585)
8 quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10 Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.
cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

< Psalmorum 141 >