< Psalmorum 139 >
1 Psalmus David, in finem. Domine probasti me, et cognovisti me:
上主,您鑒察我,也認清我:
2 tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
我一舉一動,您全然認清我,您由遠處已明徹我的心思。
3 Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
我或行走或躺臥,您已先知,我的一切行動,您都熟悉。
4 Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua mea.
我的話尚未發言,上主,您已全都知曉。
5 Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
您將我前後包圍,用您的聖手將我蔭庇。
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.
這是超越我理智的奇事,是我不能明白的妙理。
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
我往何處,才能脫離您的神能?我去那裏,才能逃避您的面容?
8 Si ascendero in caelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. (Sheol )
我若上升於高天,您已在那裏,我若下降於陰府,您也在那裏。 (Sheol )
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:
我若飛往日出的地方,我若住在海洋的西方,
10 Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
您的雙手仍在那裏引導著我,您的聖手還在那裏扶持著我。
11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
我若說:願黑暗把我籠罩,光明變成黑暗將我圍包;
12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.
黑暗與黑夜對您並不矇矓,黑夜與白晝對您一樣光明。
13 Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae.
您造成了我的五臟和六腑,您在我成胎之中締結了我。
14 Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis.
上主,我讚美您,因我被造驚奇神奧;您的工作千奇萬妙!我的生命,您全知曉。
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae.
我何時在暗中構形,我何時在母胎造成,我的骨骸您全知情,
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
我尚在母胎,您已親眼看見,世人的歲月尚未來到以前,都已全部記錄在冊表,都已全由您預先定好。
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
天主,您的策略,對我何其深奧!您策略的總數又是何其繁浩!
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.
我若去計數,而它們多於沙粒;設若數到底,我仍同您在一起。
19 Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:
天主,恨不得您能殺掉惡人,叫流人血的兇遠離我身!
20 Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates suas.
他們無法無天地褻瀆您,他們不忠不義地攻擊您。
21 Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?
上主,憎恨您的人,我怎能不痛惡?上主,背叛您的人,我怎能不厭惡?
22 Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
我對他們深惡痛棄,視他們為我的仇敵。
23 Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
天主,求您檢察我,洞知我的心曲;天主,求您考驗我,明悉我的思慮。
24 Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna.
求您察看我,我是否走入岐途,求您引導我邁向上永生的道路。