< Psalmorum 135 >
1 Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:
8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa, et prodigia in medio tui Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
10 Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:
11 Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
13 Domine nomen tuum in aeternum: Domine memoriale tuum in generatione et generationem.
14 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.
19 Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
20 Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.