< Psalmorum 132 >
1 Canticum graduum. Memento Domine David, et omnis mansuetudinis eius:
2 Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob:
3 Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei:
4 Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem:
5 Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob.
6 Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae.
7 Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.
8 Surge Domine in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exultent.
10 Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.
11 Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec, quae docebo eos: Et filii eorum usque in saeculum, sedebunt super sedem tuam.
13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
14 Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo quoniam elegi eam.
15 Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus.
16 Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exultatione exultabunt.
17 Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.