< Psalmorum 130 >
1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:
2 Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuae intendentes, in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.