< Psalmorum 128 >
1 Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.