< Psalmorum 128 >
1 Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.