< Psalmorum 122 >
1 Canticum graduum. Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.