< Psalmorum 119 >
1 Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
2 Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas.
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
8 Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
9 BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
12 Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
13 In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
16 In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
21 Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuae.
25 DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
27 Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
30 Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
31 Adhaesi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
33 HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
36 Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
37 Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
38 Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
39 Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
44 Et custodiam legem tuam semper: in saeculum et in saeculum saeculi.
45 Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
47 Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: et exercebor in iustificationibus tuis.
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
50 Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine: et consolatus sum.
53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae.
55 Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
56 Haec facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
57 HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuae.
63 Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
73 IOD. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua.
74 Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me.
87 Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
89 LAMED. In aeternum Domine, verbum tuum permanet in caelo.
90 In generatione et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
91 Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
93 In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
94 Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
95 Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
96 Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi.
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
102 A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
104 A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
106 Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
107 Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
108 Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
111 Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
113 SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
114 Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
115 Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
117 Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
120 Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiae tuae.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam.
127 Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
129 PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
132 Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
134 Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
137 SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum.
138 Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
139 Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
141 Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
142 Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas.
143 Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
144 Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.
145 COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
146 Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
147 Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu Domine: et omnes viae tuae veritas.
152 Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.
153 RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
154 Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiae tuae multae Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi praevaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum, veritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae.
165 Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
166 Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
167 Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
168 Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
172 Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas.
173 Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
175 Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
176 Erravi, sicut ovis, quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.