< Psalmorum 118 >
1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia eius.
4 Dicant nunc omnes qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia eius.
5 De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
6 Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
7 Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
10 Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
11 Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
13 Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
14 Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
15 Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
16 Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
17 Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.
18 Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
19 Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino:
20 haec porta Domini, iusti intrabunt in eam.
21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
22 Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli.
23 A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
24 Haec est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et laetemur in ea.
25 O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare:
26 benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem sollemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
29 Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.