< Psalmorum 114 >
1 Alleluia. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro:
2 Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius.
3 Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6 Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
8 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.