< Psalmorum 11 >
1 Psalmus David, in finem. In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?
4 Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
6 Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.