< Psalmorum 105 >
1 Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
4 Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius, quae fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
6 Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
9 Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum:
Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
11 Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
12 Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae eius:
Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
16 Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
19 donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
20 misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suae: et principem omnis possessionis suae:
Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
22 Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
23 Et intravit Israel in Aegyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
25 Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
26 Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
28 Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit cynomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
35 Et comedit omne foenum in terra eorum: et comedit omnem fructum terrae eorum.
Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix: et pane caeli saturavit eos.
Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina;
Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia.
Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
44 Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
Et dedit illis regiones Gentium: et labores populorum possederunt:
45 Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.
Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.