< Psalmorum 103 >

1 Psalmus David. Benedic anima mea Domino et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
2 Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
4 Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5 Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilae iuventus tua:
qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua:
6 Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas.
8 Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9 Non in perpetuum irascetur: neque aeternum comminabitur.
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
12 Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 homo, sicut foenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18 his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21 Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22 Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

< Psalmorum 103 >