< Proverbiorum 6 >

1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,
我子よ汝もし朋友のために保證をなし 他人のために汝の手を拍ば
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
汝その口の言によりてわなにかかり その口の言によりてとらへらるるなり
3 Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum:
我子よ汝友の手に陷りしならば斯して自ら救へ すなはち往て自ら謙だり只管なんぢの友に求め
4 ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
汝の目をして睡らしむることなく 汝の眼瞼をして閉しむること勿れ
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
かりうどの手より鹿ののがるるごとく 鳥とる者の手より鳥ののがるる如くして みづからを救へ
6 Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam:
惰者よ蟻にゆき其爲すところを觀て智慧をえよ
7 quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
蟻は首領なく有司なく君主なけれども
8 parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
夏のうちに食をそなへ 収穫のときに糧を斂む
9 Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo?
惰者よ汝いづれの時まで臥息むや いづれの時まで睡りて起ざるや
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias:
しばらく臥ししばらく睡り 手を叉きてまた片時やすむ
11 et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
さらば汝の貧窮は盗人の如くきたり汝の缺乏は兵士の如くきたるべし
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso,
邪曲なる人あしき人は虚偽の言をもて事を行ふ
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
彼は眼をもて眴せし 脚をもてしらせ 指をもて示す
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat.
その心に虚偽をたもち 常に惡をはかり 爭端を起す
15 huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
この故にその禍害にはかに來り 援助なくして立刻に敗らるべし
16 Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius:
ヱホバの憎みたまふもの六あり 否その心に嫌ひたまふもの七あり
17 Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
即ち驕る目いつはりをいふ舌 つみなき人の血を流す手
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
惡き謀計をめぐらす心 すみやかに惡に趨る足
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.
詐僞をのぶる證人 および兄弟のうちに爭端をおこす者なり
20 Conserva fili mi praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
我子よ汝の父の誡命を守り 汝の母の法を棄る勿れ
21 Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo.
常にこれを汝の心にむす び之をなんぢの頸に佩よ
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.
これは汝のゆくとき汝をみちびき 汝の寝るとき汝をまもり 汝の寤るとき汝とかたらん
23 quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae:
それ誡命は燈火なり 法は光なり 敎訓の懲治は生命の道なり
24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
これは汝をまもりて惡き婦よりまぬかれしめ 汝をたもちて淫婦の舌の諂媚にまどはされざらしめん
25 Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
その艶美を心に戀ふことなかれ その眼瞼に捕へらるること勿れ
26 pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit.
それ娼妓のために人はただ僅に一撮の糧をのこすのみにいたる 又淫婦は人の尊き生命を求むるなり
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
人は火を懐に抱きてその衣を焚れざらんや
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae eius?
人は熱火を踏て其足を焚れざらんや
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
その隣の妻と姦淫をおこなふ者もかくあるべし 凡て之に捫る者は罪なしとせられず
30 Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: ut esurientem impleat animam:
竊む者もし饑しときに其饑を充さん爲にぬすめるならば人これを藐ぜじ
31 deprehensus tamen reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
もし捕へられなばその七倍を償ひ其家の所有をことごとく出さざるべからず
32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:
婦と姦淫をおこなふ者は智慧なきなり 之を行ふ者はおのれの霊魂を亡し
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
傷と陵辱とをうけて其恥を雪ぐこと能はず
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,
妒忌その夫をして忿怒をもやさしむればその怨を報ゆるときかならず寛さじ
35 nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
いかなる贖物をも顧みず 衆多の饋物をなすともやはらがざるべし

< Proverbiorum 6 >