< Proverbiorum 5 >

1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam,
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris.
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol h7585)
pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant (Sheol h7585)
6 Per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
7 Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius.
longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
14 Pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae.
paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
16 Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
habeto eas solus nec sint alieni participes tui
18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae:
sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
19 cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
20 Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat.
respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.
ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

< Proverbiorum 5 >