< Proverbiorum 31 >

1 Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
利慕伊勒王的言語,是他母親教訓他的真言。
2 Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?
我的兒啊,我腹中生的兒啊, 我許願得的兒啊!我當怎樣教訓你呢?
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
不要將你的精力給婦女; 也不要有敗壞君王的行為。
4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
利慕伊勒啊,君王喝酒,君王喝酒不相宜; 王子說濃酒在那裏也不相宜;
5 et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
恐怕喝了就忘記律例, 顛倒一切困苦人的是非。
6 Date siceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:
可以把濃酒給將亡的人喝, 把清酒給苦心的人喝,
7 ut bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.
讓他喝了,就忘記他的貧窮, 不再記念他的苦楚。
8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:
你當為啞巴開口, 為一切孤獨的伸冤。
9 aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
你當開口按公義判斷, 為困苦和窮乏的辨屈。
10 Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius.
才德的婦人誰能得着呢? 她的價值遠勝過珍珠。
11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
她丈夫心裏倚靠她, 必不缺少利益;
12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
她一生使丈夫有益無損。
13 Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
她尋找羊羢和麻, 甘心用手做工。
14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
她好像商船從遠方運糧來,
15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
未到黎明她就起來, 把食物分給家中的人, 將當做的工分派婢女。
16 Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
她想得田地就買來; 用手所得之利栽種葡萄園。
17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
她以能力束腰, 使膀臂有力。
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius.
她覺得所經營的有利; 她的燈終夜不滅。
19 Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.
她手拿撚線竿, 手把紡線車。
20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
她張手賙濟困苦人, 伸手幫補窮乏人。
21 Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
她不因下雪為家裏的人擔心, 因為全家都穿着朱紅衣服。
22 Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius.
她為自己製作繡花毯子; 她的衣服是細麻和紫色布做的。
23 Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.
她丈夫在城門口與本地的長老同坐, 為眾人所認識。
24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.
她做細麻布衣裳出賣, 又將腰帶賣與商家。
25 Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
能力和威儀是她的衣服; 她想到日後的景況就喜笑。
26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.
她開口就發智慧; 她舌上有仁慈的法則。
27 Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
她觀察家務, 並不吃閒飯。
28 Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
她的兒女起來稱她有福; 她的丈夫也稱讚她,
29 Multae filiae congregaverunt sibi divitias: tu supergressa es universas.
說:才德的女子很多, 惟獨你超過一切。
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
艷麗是虛假的,美容是虛浮的; 惟敬畏耶和華的婦女必得稱讚。
31 Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.
願她享受操作所得的; 願她的工作在城門口榮耀她。

< Proverbiorum 31 >