< Proverbiorum 30 >
1 Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4 Quis ascendit in caelum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
Quis ascendit in cælum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
5 Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:
Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:
6 ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
7 Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar.
Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar.
8 Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:
Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:
9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei.
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei.
10 Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11 Generatio, quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit.
Generatio, quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit.
12 Generatio, quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
Generatio, quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
13 Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae.
Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebræ eius in alta surrectæ.
14 Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit.
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit.
16 Infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Sheol )
Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Sheol )
17 Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae.
Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ.
18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19 Viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
Viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
22 Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:
Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:
23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominae suae.
per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominæ suæ.
24 Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.
Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.
25 Formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi:
Formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi:
26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:
lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:
27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:
regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:
28 stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.
stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
29 Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:
Tria sunt, quæ bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:
30 Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:
Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:
31 gallus succinctus lumbos: et aries: et rex, cui non est, qui resistat ei.
gallus succinctus lumbos: et aries: nec est rex, qui resistat ei.
32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.