< Proverbiorum 29 >
1 Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur.
2 In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
4 Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam.
5 Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit.
7 Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem quaerunt animam eius.
11 Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum.
12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13 Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae.
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.
22 Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
23 Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria.
24 Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat.
25 Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum.
27 Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.