< Proverbiorum 28 >
1 Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
2 Propter peccata terrae multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.
Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
3 Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum.
Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia.
Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus.
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
7 Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum.
Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
8 Qui coacervat divitias usuris et foenore liberali, in pauperes congregat eas.
Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius.
Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
11 Sapiens sibi videtur vir dives: pauper autem prudens scrutabitur eum.
Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exultatione iustorum multa gloria est: regnantibus impiis ruinae hominum.
In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.
13 Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum.
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
15 Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17 Hominem, qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel.
Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens.
Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21 Qui cognoscit in iudicio faciem, non benefacit: iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22 Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguae blandimenta decipit.
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
25 Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur.
Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse laudabitur.
Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.
Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.
Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.