< Proverbiorum 27 >
1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
2 Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua.
3 Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior.
4 Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor: et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?
5 Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus.
6 Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis
7 Anima saturata calcabit favum: et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.
9 Unguento et variis odoribus delectatur cor: et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris: et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta, quam frater procul.
11 Stude sapientiae fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti respondere sermonem.
12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo: et pro alienis, aufer ei pignus.
14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
15 Tecta perstillantia in die frigoris, et litigiosa mulier comparantur:
16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae evacuabit.
17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
18 Qui servat ficum, comedet fructus eius: et qui custos est domini sui, glorificabitur.
19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles: (Sheol )
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum: sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
24 Non enim habebis iugiter potestatem: sed corona tribuetur in generatione et generationem.
25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus.
26 Agni ad vestimentum tuum: et hoedi, agri pretium.
27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae: et ad victum ancillis tuis.