< Proverbiorum 2 >

1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
2 ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae:
Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
4 si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia.
quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas iustitiae, et vias sanctorum custodiens.
servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.
Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]
10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit:
[Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
consilium custodiet te, et prudentia servabit te:
12 ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:
ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:
qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;
14 qui laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:
qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;
15 quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quae mollit sermones suos,
Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis suae,
et relinquit ducem pubertatis suæ,
18 et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius. (questioned)
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. (questioned)
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
20 Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias.
Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias:
21 Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
22 Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.
impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]

< Proverbiorum 2 >