< Proverbiorum 18 >

1 Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
與眾寡合的,只求私意;對任何指教,都表忿恨。
2 Non recipit stultus verba prudentiae: nisi ea dixeris quae versantur in corde eius.
愚昧的人不喜愛受教,只愛顯露自己的心意。
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
邪惡一來,輕視隨到;侮辱也隨無恥而至。
4 Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiae.
哲人口中的言語有如深水,又如洶湧的溪流,生命的泉源。
5 Accipere personam impii in iudicio non est bonum, ut declines a veritate iudicii.
在判案時,徇惡人之私,加害於義人,實屬不公。
6 Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat.
愚人的唇舌,常引起爭端;愚人的口舌,常自招責打。
7 Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animae eius.
愚人的舌,使自己喪亡;他的嘴唇,是害己的陷阱。
8 Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animae autem effeminatorum esurient.
進讒者的話,如可口美味,能深深透入肺腑的深處。
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
懶於操勞的人,是敗子的弟兄。
10 Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur.
上主的名號,是堅固保壘;義人投入內,必得享安全。
11 Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum.
富人的財產,是他的堅城;在他意想中,像座高牆垣。
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur.
心傲是滅亡的前導,心謙是光榮的前驅。
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
未聽而先答,實愚昧可恥。
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
剛毅的精神,能忍受病苦;精神萎靡,有誰能支持﹖
15 Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quaerit doctrinam.
明智人的心,必獲得學問;智慧人的耳,必探求知識。
16 Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit.
禮物能給人大開門路,引人晉謁權貴。
17 Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum.
先訴理者似有理,對手來時再審斷。
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.
抽籤可以使爭端平息,也能調解權貴的糾紛。
19 Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium.
兄弟若不和,比堅城還難攻克;他們的爭辯,有如碉堡的門閂。
20 De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
人必以口中果實充滿肚腹,必飽嘗自己唇舌的出產。
21 Mors, et vita in manu linguae: qui diligunt eam, comedent fructus eius.
死亡和生命,全在乎唇舌;放縱唇舌的,必自食其果。
22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et insipiens.
誰覓得了賢妻,便覓得了幸福,得了上主恩眷。
23 Cum obsecrationibus loquitur pauper: et dives effabitur rigide.
貧窮的人哀懇乞憐;富貴的人厲聲以對。
24 Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.
交朋友過多,必會有損害;但有些朋友,遠勝親兄弟。

< Proverbiorum 18 >