< Proverbiorum 16 >

1 Hominis est animam praeparare: et Domini gubernare linguam.
Hominis est animam præparare: et Domini gubernare linguam.
2 Omnes viae hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
Omnes viæ hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
Abominatio Domini est omnis arrogans: etiam si manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
10 Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
11 Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
14 Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 Semita iustorum declinat mala: custos animae suae servat viam suam.
Semita iustorum declinat mala: custos animæ suæ servat viam suam.
18 Contritionem praecedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
Contritionem præcedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora reperiet.
Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet.
22 Fons vitae eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
Fons vitæ eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
23 Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
24 Favus mellis, composita verba: dulcedo animae, sanitas ossium.
Favus mellis, composita verba: dulcedo animæ, sanitas ossium.
25 Est via quae videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
Est via quæ videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
27 Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
28 Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
29 Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua, perficit malum.
31 Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperietur.
Corona dignitatis senectus, quæ in viis iustitiæ reperietur.
32 Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

< Proverbiorum 16 >