< Proverbiorum 13 >
1 Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.
3 Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4 Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
6 Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux iustorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10 Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11 Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 Spes, quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens.
13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
15 Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
16 Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17 Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
18 Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19 Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
21 Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
22 Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
24 Qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
25 Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.