< Proverbiorum 12 >

1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.
Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.
2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit,
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit.
3 Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur.
Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur.
4 Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit.
Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quæ confusione res dignas gerit.
5 Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:
Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:
6 Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos.
Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos.
7 Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit.
Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit.
8 Doctrina sua noscitur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.
Doctrina sua noscetur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.
9 Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.
Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.
10 Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia.
Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia.
11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini morationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
12 Desiderium impii monumentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet.
Desiderium impii munimentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet.
13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia.
Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia.
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15 Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia.
Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia.
16 Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.
Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.
17 Qui quod novit loquitur, iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
Qui quod novit loquitur, index iustitiæ est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.
Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
20 Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21 Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
22 Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei.
Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei.
23 Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam.
Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam.
24 Manus fortium dominabitur: quae autem remissa est, tributis serviet.
Manus fortium dominabitur: quæ autem remissa est, tributis serviet.
25 Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.
Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
26 Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos.
Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos.
27 Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium.
Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium.
28 In semita iustitiae, vita: iter autem devium ducit ad mortem.
In semita iustitiæ, vita: iter autem devium ducit ad mortem.

< Proverbiorum 12 >