< Liber Numeri 4 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis.
4 Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum
5 ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
6 et operient rursum velamen ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes.
9 Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt:
10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes.
11 Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
12 Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
15 Cumque involverint Aaron et filii eius Sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis:
16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cuius curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in Sanctuario sunt.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:
19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
20 Alii nulla curiositate videant quae sunt in Sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis.
24 Hoc est officium familiae Gersonitarum,
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis,
26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent funiculos, et vasa ministerii,
27 iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28 Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii.
31 Haec sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
33 Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis:
36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis:
40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini.
42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis:
44 et inventi sunt tria millia ducenti.
45 hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
49 Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.