< Liber Numeri 35 >

1 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Iordanem, contra Iericho:
上主在耶里哥對面,約但河邊,摩阿布曠野內,訓示梅瑟說:「
2 Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
你命令以色列子民,應由他們分得的產業內,指定一些城給肋未人居住,將城四周的牧場,也分給肋未人。
3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac iumentis:
這些城歸他們居住,城郊的牧場為牧放他們所有的牛羊和一切牲畜。
4 quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
你們劃給肋未城郊的牧場,應由城牆起,周圍向外伸展至二千肘,
5 contra Orientem duo millia erunt cubiti, et contra Meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur. eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
即由城外向東方量二千肘,向南方量二千肘,向西方量二千肘,向北方量二千肘,城在中央;這些土地為作他們城郊的牧場。
6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
分給肋未人的城中,應指定六座為避難城,殺人者可逃入城中。此外還應給他們四十二座城。
7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
這樣,劃給肋未人的城,共計四十八座,連城郊的牧場在內。
8 Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores. singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis.
當你們由以色列子民的產業中,劃分給肋未人城邑時,由大支派應多取,由小支派應少取;每支派應依照自己分得的產業,將城邑劃給肋未人。」
9 Ait Dominus ad Moysen:
上主訓示梅瑟說:「
10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in Terram Chanaan,
你告訴以色列子民說:幾時你們過約但河進入了客納罕地,
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
應選定幾座城作你們的避難城,凡誤殺人的,可逃到那裡。
12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius iudicetur.
這些城可作為你們脫免復仇者的避難所,好使殺人者不致在未立於會眾前受審判以前,便遭人殺害。
13 De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
你們應指定六座城作為你們的避難城。
14 tres erunt trans Iordanem, et tres in Terra Chanaan,
在約但河東指定三座,在客納罕地指定三座,作為避難城。
15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
這六座城為以色列子民和外方人,以及住在你們中間的人,作為避難所;凡誤殺人的,都可逃到那裡去。
16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est: reus erit homicidii, et ipse morietur.
人若用鐵器打人,將人打死,他就是兇手,兇手應處死刑。
17 Si lapidem iecerit, et ictus occubuerit: similiter punietur.
人若用手中可砸死人的石頭打人,將人砸死;他就是兇手,兇手應處死刑。
18 Si ligno percussus interierit: percussoris sanguine vindicabitur.
或者人若用手中可打死人的木器打人,將人打死,他就是兇手,兇手應處死刑。
19 Propinquus occisi, homicidam interficiet, statim ut apprehenderit eum.
報血仇的,可將兇手殺死;幾時遇見他,可將他殺死。
20 Si per odium quis hominem impulerit, vel iecerit quippiam in eum per insidias:
人若因懷恨撞倒了人,或故意拋物打人,致使那人死了;
21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor, homicidii reus erit. cognatus occisi statim ut invenerit eum, iugulabit.
或者因仇恨用手打人,將人打死;打人的應處死刑,因他是兇手;報血仇的人,幾時遇著兇手,可將他殺死。
22 Quod si fortuitu, et absque odio,
但是,若人並無怨仇,偶然撞倒人,或無意中拋物傷人,
23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,
或因沒有看見,使任何能打死人的石頭落在人身上,致使那人死了,彼此並沒有仇恨,也沒有意思害人,
24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata:
對這樣的案件,應在打死人的和要報血仇者之間進行裁判。
25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
會眾要把殺人者由報血仇者手內救出,使他回到他曾逃入的避難城內,叫他住在那裡,直到傅過聖油的大司祭去逝。
26 Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
但殺人者如果離開他逃入避難城的邊界以外,
27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
報血仇者在避難城邊界以外遇見了他,將死殺人者殺死,他並不犯流向的罪,
28 debuerat enim profugus usque ad mortem Pontificis in urbe residere. postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
因為那該留在避難城內,直到大司祭去世;大司祭死後,殺人者方可回到屬自己產業的地方:
29 Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
這是你們世世代代,在你們任何住處,應遵守的法令。
30 Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
凡殺人的案件,應依據幾個證人的口供,才可以處決殺人犯;惟獨一人作證,不足以以人宣判死刑。
31 Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
對於被判死刑的殺人犯,你們不可取贖命金,,因為他應該死
32 Exules et profugi ante mortem Pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt:
同樣,你們對逃入避難城的人,亦不可取贖金,准他在大司祭死以前回到本鄉居住。
33 ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
你們不可玷污你們所居之地,因為血能玷污地;在那裏流了血,除非那殺人者的血,為那地沒有其他取潔的方法。
34 Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.
你們不可褻瀆你們所居之地,這地也是我居留之地,因為我上主是住在以色列子民中間」。

< Liber Numeri 35 >