< Liber Numeri 33 >

1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.
quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, fecerunt altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis,
profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem)
et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
5 castrametati sunt in Soccoth.
castrametati sunt in Soccoth
6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.
profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super Mare rubrum. Profectique de Mari rubro,
sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
11 castrametati sunt in deserto Sin.
castrametati sunt in deserto Sin
12 Unde egressi, venerunt in Daphca.
unde egressi venerunt in Dephca
13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.
et de Aseroth venerunt in Rethma
19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
20 Unde egressi venerunt in Lebna.
unde egressi venerunt in Lebna
21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.
et de Lebna castrametati sunt in Ressa
22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
23 Unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.
unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
egressi de monte Sepher venerunt in Arada
25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
profectique de Maceloth venerunt in Thaath
27 De Thahath castrametati sunt in Thare.
de Thaath castrametati sunt in Thare
28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
unde egressi fixerunt tentoria in Methca
29 Et de Methca castrametati sunt in Hesmona.
et de Methca castrametati sunt in Esmona
30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
profectique de Esmona venerunt in Moseroth
31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiaacan.
et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
32 Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad.
egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
33 Unde profecti, castrametati sunt in Ietebatha.
unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
34 Et de Ietebatha venerunt in Hebrona.
et de Hietebatha venerunt in Ebrona
35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus Terrae Edom.
egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor iubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
39 cum esset annorum centum viginti trium.
cum esset annorum centum viginti trium
40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in Terram Chanaan venisse filios Israel.
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
unde egressi venerunt in Phinon
43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
44 Et de Oboth, venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.
et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
45 Profectique de Ieabarim, fixere tentoria in Dibongad.
profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Iordanem contra Iericho.
profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum,
ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
50 ubi locutus est Dominus ad Moysen:
ubi locutus est Dominus ad Mosen
51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem, intrantes Terram Chanaan,
praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
52 disperdite cunctos habitatores Terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
53 mundantes terram, et habitantes in ea. ego enim dedi vobis illam in possessionem,
mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
55 Sin autem nolueritis interficere habitatores Terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in Terra habitationis vestrae:
sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

< Liber Numeri 33 >