< Liber Numeri 33 >
1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
Hæ sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.
quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quæ Domini iussione mutabant.
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, fecerunt altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis,
Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis Ægyptiis,
4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem)
et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem)
5 castrametati sunt in Soccoth.
castrametati sunt in Soccoth.
6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.
7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.
Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt.
10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super Mare rubrum. Profectique de Mari rubro,
Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super Mare rubrum. Profectique de Mari rubro,
11 castrametati sunt in deserto Sin.
castrametati sunt in deserto Sin.
12 Unde egressi, venerunt in Daphca.
Unde egressi, venerunt in Daphca.
13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.
17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth.
18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.
Et de Haseroth venerunt in Rethma.
19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
20 Unde egressi venerunt in Lebna.
Unde egressi venerunt in Lebna.
21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.
De Lebna castrametati sunt in Ressa.
22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
23 Unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.
Unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.
24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
27 De Thahath castrametati sunt in Thare.
De Thahath castrametati sunt in Thare.
28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
29 Et de Methca castrametati sunt in Hesmona.
Et de Methca castrametati sunt in Hesmona.
30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiaacan.
Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiaacan.
32 Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad.
Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad.
33 Unde profecti, castrametati sunt in Ietebatha.
Unde profecti, castrametati sunt in Ietebatha.
34 Et de Ietebatha venerunt in Hebrona.
Et de Ietebatha venerunt in Hebrona.
35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.
37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus Terrae Edom.
Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus Terræ Edom.
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor iubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor iubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis,
39 cum esset annorum centum viginti trium.
cum esset annorum centum viginti trium.
40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in Terram Chanaan venisse filios Israel.
Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in Terram Chanaan venisse filios Israel.
41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
Unde egressi, venerunt in Phunon.
43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
44 Et de Oboth, venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.
Et de Oboth, venerunt in Iieabarim, quæ est in finibus Moabitarum.
45 Profectique de Ieabarim, fixere tentoria in Dibongad.
Profectique de Iieabarim, fixere tentoria in Dibongad.
46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Iordanem contra Iericho.
Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Iordanem contra Iericho.
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum,
Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum,
50 ubi locutus est Dominus ad Moysen:
ubi locutus est Dominus ad Moysen:
51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem, intrantes Terram Chanaan,
Præcipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem, intrantes Terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores Terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
disperdite cunctos habitatores Terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
53 mundantes terram, et habitantes in ea. ego enim dedi vobis illam in possessionem,
mundantes terram, et habitantes in ea. ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
55 Sin autem nolueritis interficere habitatores Terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in Terra habitationis vestrae:
Sin autem nolueritis interficere habitatores Terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in Terra habitationis vestræ:
56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.