< Liber Numeri 27 >

1 Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Ioseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt:
steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habet mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4 Retulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini.
rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
5 Qui dixit ad eum:
qui dixit ad eum
6 Iustam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hereditatem succedant.
iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
7 Ad filios autem Israel loqueris haec:
ad filios autem Israhel loqueris haec
8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas.
homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas
9 si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
10 quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius.
quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius
11 sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his, qui ei proximi sunt. eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde Terram, quam daturus sum filiis Israel.
dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
13 cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin.
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
15 Cui respondit Moyses:
cui respondit Moses
16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc:
provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus Dei, et pone manum tuam super eum.
dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.
et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
21 Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo.
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
22 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
23 Et impositis capiti eius manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.
et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

< Liber Numeri 27 >