< Liber Numeri 25 >

1 Morabatur autem eo tempore Israel in Setim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
וישב ישראל בשטים ויחל העם לזנות אל בנות מואב׃
2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
ותקראן לעם לזבחי אלהיהן ויאכל העם וישתחוו לאלהיהן׃
3 Initiatusque est Israel Beelphegor: et iratus Dominus,
ויצמד ישראל לבעל פעור ויחר אף יהוה בישראל׃
4 ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel.
ויאמר יהוה אל משה קח את כל ראשי העם והוקע אותם ליהוה נגד השמש וישב חרון אף יהוה מישראל׃
5 Dixitque Moyses ad Iudices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
ויאמר משה אל שפטי ישראל הרגו איש אנשיו הנצמדים לבעל פעור׃
6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi.
והנה איש מבני ישראל בא ויקרב אל אחיו את המדינית לעיני משה ולעיני כל עדת בני ישראל והמה בכים פתח אהל מועד׃
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
וירא פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן ויקם מתוך העדה ויקח רמח בידו׃
8 ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel:
ויבא אחר איש ישראל אל הקבה וידקר את שניהם את איש ישראל ואת האשה אל קבתה ותעצר המגפה מעל בני ישראל׃
9 et occisi sunt vigintiquattuor millia hominum.
ויהיו המתים במגפה ארבעה ועשרים אלף׃
10 Dixitque Dominus ad Moysen:
וידבר יהוה אל משה לאמר׃
11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן השיב את חמתי מעל בני ישראל בקנאו את קנאתי בתוכם ולא כליתי את בני ישראל בקנאתי׃
12 idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
לכן אמר הנני נתן לו את בריתי שלום׃
13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel.
והיתה לו ולזרעו אחריו ברית כהנת עולם תחת אשר קנא לאלהיו ויכפר על בני ישראל׃
14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
ושם איש ישראל המכה אשר הכה את המדינית זמרי בן סלוא נשיא בית אב לשמעני׃
15 Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
ושם האשה המכה המדינית כזבי בת צור ראש אמות בית אב במדין הוא׃
16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
וידבר יהוה אל משה לאמר׃
17 Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos:
צרור את המדינים והכיתם אותם׃
18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.
כי צררים הם לכם בנכליהם אשר נכלו לכם על דבר פעור ועל דבר כזבי בת נשיא מדין אחתם המכה ביום המגפה על דבר פעור׃

< Liber Numeri 25 >