< Liber Numeri 2 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israel, per gyrum tabernaculi foederis.
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
3 Ad Orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum eius Nahasson filius Aminadab.
ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium, septuaginta quattuor millia sexcenti.
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
5 Iuxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar.
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor millia quadringenti.
et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
8 Omnisque de stirpe eius exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
9 Universi qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur:
in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
12 Iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
25 Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
27 Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
30 cunctus exercitus pugnatorum eius, quinquaginta tria millia quadringenti.
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
32 Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim praeceperat Dominus Moysi.
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

< Liber Numeri 2 >