< Liber Numeri 17 >
1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit:
4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5 quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.
6 Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.
7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:
8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.
10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.
11 Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.
12 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes peribimus.
13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?